Latin
132.1 to 132.22
Peter Chrysologus, Sermones 132.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Si perfecta omnia, si robusta, si nullius indigagigneret et proferret natura, profecto aboleretur pietas, ingenium deficeret, ars periret, aurum obscuraretur in terra, gemma occultaretur iu lapide: utraque tamen invenit, purgat, distinguit,elimat opifex disciplina; et ars eadem usque ad murenulae pretiosæ speciem, gratiamque perducit; et quod terra naturae largo de fonte producit, aut asperatur sentibus,autagresti luxuriadominante silvescit, nisi illud ad cultum suum solers agricolæ revocet industria; et ne longius evagemur, uno et vernaculo ea in quibus nitimurafferamus exemplo. In cunabulisjam natus homo in homine est, a sed latet; est corpus, et non est; membra videntur,etnonsunt; vivunt quæ non vigent sensu; inclinatur pietas,des udatindustria, ars laborat; et ut plenius dicam, quot membra hominis, tot magisteria ut hominem perficiant, elaborant. Et quid plura? cuncta quae natura generat vel producit, pietas nutrit, industria excolit,arsdecorat. Et quid mirum, fratres, si Deus, qui pati propter hominem voluit, ut hominis honoraret industriam, in rebus praesentibus infirmari voluit et naturam? Hinc est quodb sensus in littera latet, occultatur divinum in humano sermone mysterium; ut quae credentibus adhuc futura jam patent, perfidis et non credentibus obscurentur, ac siinndelium pœna fidelium redundet ad gloriam. Non enim parvi est cruciatus visa non cernere, audita nescire, salutifera velut noxia declinare, virtutes quasi vitia sic cavere, dicente ipso Domino: In parabolis loquor, ut videntes non videant, et audientes non audiant (Marc. IV; Luc. VIII); et adfideles: Vobis autem datum est nosse mysterium Dei (Matth. XIII). Nulli ergo, fratres, simplicitate sua aut communis aut viiis sermo e vangelicus habeatur, praesertim cum ipsa personans evangelicæ lectionis tuba bene petentibus et pie cupientibus prædixerit denegandum, dicendo: a Quia si duo ex vobis convenerint super terram, de omnire, quamcumque petierint, fietillis a Patremeo (Matt.