Latin
60 to 72
Peter Chrysologus, Sermones 60-72
Unproofread scanNot analysed yet
patientissimus exspectator intenderet? Amen, amen, inquit, dico vobis quia ante Abraham ego sum. Si omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan 1.) ,et hic est cui Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostra (Gen. 1), quomodo Abraham non vidit? Faciamus hominem ad imaginem, et similitudem nostram. Angelus et Deus,ut diversa est substantia, sic imago. f Ergo non nisi ad Filium loquitur Pater, cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibus est imago eadem, eademque substantia. Tulerunt lapides, ut mitterent in illum. Et aedificantes turrem, ut altius caderent,ipsi sibi lapides providerunt; et isti lapides, non ut Deum occiderent,sed unde se occiderent, miserabiles attulerunt. Jesus abscondit se. Non timens,sed ignoscens: Deus peccatorem cum fugit, parcit; Deus rebellem non vult perdere, cum declinat.