Latin
143.26 to 143.57
Peter Chrysologus, Sermones 143.26-57
Unproofread scanNot analysed yet
Ave, hoc est accipe. Quid? Virtutes munerum,non pudoris. Ave, gratia plena. Hæc est gratia quae dedit coelis gloriam, terris Deum, fidem gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Hanc gratiam detulit angelus, accepit Virgo salutem saeculis redditura. Ave, gratia plena. Quia singulis gratia se est largita per partes, Mariae vero simul se totam dedit gratiae plenitudo. Omnes, inquit evangelista, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I). Unde et David dicit: Descenditsicut pluvia in vellus (Psal. LXXI). Vellus cum sit de corpore, nescit corporis passiones; sic virginitas cum sit in carne, vitia carnis ignorat. Coelestis ergoimbervirgineum in vellus placido se fudit illapsu. et tota divinitatis undabibulo se nostræ carnis celavit in vellere, donec per patibulum crucis expressum terris omnibus in pluviam salutis effunderet. Et sicut stillicidia stillantia super terram (Ibid.) . Ut vitalibus partita stillicidiis tempora fidei rigarent germina,non necarent. Ave,gratia plena, Dominus tecum. Missus est angelus a Deo, et quid dicit? Dominus tecum. b Ergo erat cum Virgine, qui ad Virginem miserat. Praecessit nuntium suum Deus, sed a Deo non recessit: teneri locis non potest, qui omnibus habetur in locis; et totus ubique est, sine quo nihi! est totum. Benedicta tu inter mulieres. Vere benedicta virgo, quae et virginitatis possidet decus, matris et pertulit dignitatem. Vere benedicta, quæ et superni conceptus meruit gratiam, et sustulitintegritatis coronam. Vere benedicta, quae et divini germinis suscepit gloriam,et regina totius exstitit castitatis. Vere benedicta, quæ fuit major coelo, fortior terra, orbelatior; nam Deum quemmundus noncapit, sola cepit. Porta viteum quiportatorbem, genuit genitoremsuum,nutrivitomnium viventium nutritorem. Sedvideamus quid ait evaogelista: Maria, inquit,cum audisset angelum,turbata est in sermone ejus. Turbata est caro, concussa sunt viscera, mens tremuit, totacordis obstupuit altitudo: quia in ingressu angeli virgo sensit divinitatis ingressum.