Latin
143.1 to 143.25
Peter Chrysologus, Sermones 143.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Debetur quidem vobis natalitius sermo, sed ineffabile Nativitatis Dominicae sacramentum credere magis convenit quam referre. Virgo peperit. Quod natura non habet, usus nescit, ignorat ratio, mens non capit, pavet ooelum, stupet terra, creatura miratur, quomodo sermo narrabithumanus? Denique evangelista conceptum Virginis, Virginis partum sicut humano sermone pandit,ita divino claudit arcano: et hoc facit ut homo, quod credere jussus est, discuterenon præsumat. Quis attingitarcanum Dei, partum Virginis, rerum causas, saeculorum negotium, commercium divinitatis et carnis, hominem Deumque unum Deum? Evangelista sic ait: Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen erat Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph,et nomen virginis Maria (Luc. i). Missus est angelus a Deo; ubi a mediator est angelus, humana cesset opinio; ubi coelestia est nuntius, interpretatio terrena pellatur. Curiositas humana torpescat, ubi supernus habetur interpres. Missus est angelus a Deo. Qui audit attentius,quia a Deo missus sit,deitatis refugit perscrutari secretum. Quod per angelum Deus mandat, ille meretur scire, qui timet scire. Audi Dominum dicentem: Super quem respiciam nisI super humilem, et mansuetum, et trementem verba mea (Isai. LXVI,juxta LXX)? Humilem, etmansuetum: quantum mansuetus est ille qui jussis obtemperat, immansuetus tantum est ille qui jussa discutit. Missus est angelus ad virginem. Quiasemperest angelis cognatavirginitas. In carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sedcoe lestis. Et si vultis scire, angelicam gloriam acquirere majus est quam habere; esse angelum felicitatis est, virginem esse virtutis; virginitas enim hoc obtinet viribus quod habetangelus ex natura. Angeius ergo et virgo divinum agunt officium, nonhumanum. Ingressus, inquit, angelusad eam dixit: Ave, gratiaplena,Dominus tecum,benedicta tu inter mulieres,Ave,gratiaplena, Dominus tecum: videtis quibus estvirgooppignorata muneribus. Ave, gratia plena, Dominus tecum.