Latin
144.51 to 144.65
Peter Chrysologus, Sermones 144.51-65
Unproofread scanNot analysed yet
Sibi utique non alii. Hic ergo. Deus,qui in Christo erat,regnum sibidabat in Christo,et conferebat suscepto corpori quod semper sua divinitate possederat,sicut ex ipso angeli probatur eloquio. Davit illi Dominus Deus sedem David patris sui. Vides,quia quandoaccipit,David filius dicitur: quando dat,Dei Filius nuncupatur, ipse dixit: Omnia quæ habet Pater, mea sunt (Joan. XVI), Et quæ necessitas accipiendi, ubi est habendi potestas? Ait,omnia quæ habet Pater, mea sunt. Quis accipit quæ sua sunt? Aut in gratia dantis est, si accipientis est quod donatur? Fatemur quia accepit, sed iste qui natus est,qui suscepit carnem, qui suscepit infantiam, qui cunabula pertulit,qui suscepit ætates, qui laborem sustinuit, qui famem sensit,qui sitim passus est,qui a tot injuriarum genera non refugit,qui ascendit crucem, qui subiit mortem, qui Intravit sepulcrum: haeretice. huic quod accedit ascribe. At putas quod honorem a Deo dedignatur accipere,qui ab hominibus tantas accepit injurias? Autexistimas quod conferri sibi regnum a patre fastidit,qui ab inimicis poenas, mortemque suscepit? Hæretice,quod est injuriæ,quod infuntiæ,quod aetatis, quod temporis, quod dati, quod accepti, quod minorationis, quod mortis, si intellexeris non esse divinitatis, sed corporis. tu nullam Filio irrogabis injuriam, nullam tu facies in Trinitate distantiam. Sed revertamur ad nos, et quae sunt nostrajam lo quamur. Dabit illi, inquit, Dominus Deus sedem David patris sui,et regnabit in Domo Jacob in æternum. et regni ejus non erit finis. Qui in coelo semperconsedit Patri, nunc sedem David accepit in terra; qui regnabit sibi semper, modo nobis in domo Jacob regnum sortitus est aeternum. Gaudeamus,fratres, quia qui sibi regnavit regnaturus est nobis: gaudeamus,quia venitregnaturus in terra, ut nos cum illo regnare possimus in cœlo. Audi Apostolum: Sicompatimur,et conregnabimue (II Tim.