Latin
144.66 to 144.77
Peter Chrysologus, Sermones 144.66-77
Unproofread scanNot analysed yet
11). Nobis natus i est, nobis utique regnum venitdouaturus, ipso promittente,cumdicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum,quod vobis paratum est ab originemundi (Matth. xxv). Vobis dixit,non mihi. Venit, ut sit nobiscum semper,ut nostris sit semper in oculis,qui nunc tantum nostris habetur in cordibus. Veniet, ut quibus est gloria de regno,sit de familiaritate noncia. Et regni ejus non erit fini. Qui ejus adventum credis, gaude,quia regnum sine fine promisit, ubi est sine sucessore militia,ubi sunt perpetuæ dignitates. Sed quidestquodpermansuranonambiuntqui ambiunt transiiura? Quid est? Quid est quod caducos honores auro comparant, et nolunt gratis accipere sempiternos 1 Fratres, hic parantur officia,hic decernunturloca, hic honores designantur,hic qui non de Evangelii fide acceperitcodicillos,ibi æternarum infulas non habebit dignitatum. Ergo si delectat militia, si volumus semper militare, arripiamus arma Christi,vigilemus,sobriisimns, vincamusdiabolum, prosternamus vitia, ut possimus a accipere praemia pariter et coronas ab ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo patre regnat nunc et semper, et per omnia saecula sæculorum. Amen.