Latin
157.30 to 157.51
Peter Chrysologus, Sermones 157.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
Hostem proprio mucrone turbare singulareest insigne virtutis. Apud magos in culpa erat ignorantia, non voluntas; et erat in crimine non studium,sed error. e QueerereDeum, et nescire quærere,necessitas magis est quam reatus. Fuit ergo pium,ut et Deus invenire se a quærentibus daret et culpam deputaret errori. Denique Paulus judicio tali de persecutore factus est prædicator,quia per zelum legis impugnabat legem, et in Deum fDei amore peccabat. Hincestquod fides currit ad Paulum, perfidia ad ignorantiam recurrit. Sed adhuc dicit auditor: Esto quod stella, non nutu proprio, sed Dei jussu ostenderet viam quærentibus magis: unde tanta munerum scientia mysticorum,undedonorum sacramenta tanta? Non Chaldæa arte,sed de prisca sancLorum traditionemajorum:erantisti gdegenere Noe, de filiis Abrahae,qui Christum nasci per Deum didicerant, non per artem; eumque hominem, Deum, regem,moriturum alto cognoverantsacramento. Hinc est quod apta patrum fidei munera portaverunt, ut aurum regi,incensum Deo, morituro myrrham scienter offerrent, talique munereet pietati satisfacerent et honori. Sed de magis ista sufficiant. Per Epiphaniam Christus in nuptiis aquas saporavit in vinum (Joan. 11), ut Christum nuptiis interfuisse virtutis fuerit, non voluptatis; non fuerit humanitatis, sed potestatis; signi fuerit causa,non ventris; ebrietatis non fueritapparatus,fuerit deitatis ostensio. Denique ubi aqua mutavit naturam,moxpatefecit auctorem, et elementorum creator mutatione revelatus est creaturae. Felicesnuptiae, felices illae quibus Christus est præsens, quæ non luxu, sed virtutibus consecrantur. Quid ibi non transivitin gratiam, ubi aqua transivit in vinum? Per Epiphaniam Christus Jordanis alveum baptisma nostrum consecratus intravit (Matth. 111), ut quosnascendo, in terra susceperat, hos renascendo relevaret in coelum; in se haberet liberos, quos praeter se viderat esse captivos; faceret vitales ipse, quos culpa fecerat esse mortales; perpetuos redderet,quos mors dederat temporales; et quos diabolus exsules fecerat terrenorum,hos ipse in coelestibus sibi faeeret esse consortes.