Latin
157.52 to 157.55
Peter Chrysologus, Sermones 157.52-55
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est,fratres,quod Spiritus sanctus tunc toto se fuit illapsu, quando Pater de celestibus clamat: Hic est Filius meus dilectus(Matth. III); ut quibus in creandis nobis operatio fuerat una cum Filio, una fieret de nostra reparatione dignatio; sicque Christus diverso tempore uno eodemque die magorum munere, aquae mutatione, atque Patris voce Deustrino testimonio nosceretur, fieretque de trina ostensione Christi Epiphaniae una et sacrata solemnitas.