Latin
163.50 to 163.56
Peter Chrysologus, Sermones 163.50-56
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sicut ariditate ista, sicut clibani deputantur incendio,ita mortis, ita gehennae ignibus destinantur, qui praesentia sibi a Deo præstari dubitant, cumfuturasibi jam sentiant oontributa. Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis et nolite in sublimia tolli; hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quærite regnum Dei,et hæc omnia adjicientur vobis. Cum se par trem nostrum dicit, nostri sibi piam curam comprobat non deesse: cum nos regnum coeleste jubet quaerere, subjicienda monstrat omnia; nobisquidquid coelestis, exigit apparatus indicat adfuturum.