Latin
164.1 to 164.15
Peter Chrysologus, Sermones 164.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut febrientibus amarus est semper salutaris cibus, ita et sæpe Dominicus sermo contrarius imperitis: utrisque tamen aliter, aut ex corporis, aut ex mentis infirmitate contingit. Hodie Dominus exasperasse ponn ullorum vidctur auditum, dicendo: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur f Et infra: Putatis quia pacem veni mittere in terram? Non,dico vobis, sed separationem (Luc. XII). Et ubi est illud: Ecce Agnus Dei (Joan. I)? Ubi illu4: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente semutus, sic non aperuit os suum (Isai. LIU)? Sed et illud: Dicite filiæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus (Matth. XXI)? Et qid est quod Agnus iste tam dure in predicatione percutit? Quid sic arietat in verbo,qui in passione a tanta patientia tacet,in morte totahumilitate succumbit? Et revera, fratres, mundum suum Christus per omnia mitis etmansuetus intravit,dum nascitur nostro dulcis in germine,dum cunis blande blandior ipse fovetur, dum parvulus in gremio se fundit et resolvit humano, dum parentis in collo stringitur,et stringit toto charitatis amplexu. Et ut enutriat toto dum nutritur affectu, peromnessensimcurrit et adolescitaelates: pauper agit semper, solitarius semper incedit, quia pauper communis est semper; patet omnibus solitarius semper. Et quid est quod tantum verbis spargit ignem, quod tantaet talia inflammat, et dilatat incendia,dicendo: Ignem veni mittere in terram? Quid est? Ager quoties longa incuria silvescit, et toto luxuriæ agrestis sordescit horrore,peritissimi cuI toris utique sem. per aperitur et purgatur incendio: ac studio benigno cultorignis apponitur, ut exustis sentibus reveletur prima facies campi, praestetur agricolæ libera,fiat facilis via vomeri, sit germinis ferax sterilis diu terra, et longaacmoesta otia læto lætissima jam repenset in fructu.