Latin
24 to 40
Peter Chrysologus, Sermones 24-40
Unproofread scanNot analysed yet
Fugienda, fratres, dementia ista est, fulgienda,quae etiam post curam captiva tenetur amore morborum, recidiva enim lethalis est saepius ægritudo. Quod autem dixit Qui enim mortui sumus peccato, praesentis temporis loquitur hic figuram: quia mortuos nos dixit esse peccato, non nobis jam in toto mortuum dixit esse peccatum; quia etsi peccatum ipsum actuoperis sanctis et fidelibus est defunctum,vivit tamen, et adhuc in nostram desaevit mortem. Tuncautempeccatumipsum amorietur in nobis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, et factus fuerit sermo qui scriptus est: ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, interne, victoria tua? Aculeus autem mortis peccatum est (I Cor. xv). Vivitautem peccato, qui ejus, sicutin consequentibus dicit, concupiscentjis famulatur; et stimulis miserandus inservit, qui obsecundat vitiis, qui criminibus infelici et continua captivitate succumbit,qui quod delicti est esse autumat hoc naturae, et morbo qui est accidens utitur velut opere etbeneficio Conditoris. Etideo ad arguendum taliumignorantiamaddiditdicens: An nescitis quia quicumque in Christo Jesu baptizali sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulli enim sumus illi per baptismum in mortem. Audiautiideles,etintelligant: quemadmodum triduanaDomini sepultura trina demersione figuratur in baptismo; ut resurrexisse cum Christo, et si necdum corpore, vitae jam novitate congaudeant; sitque totushomovirtutum domicilium,qui receptaculum fuerat ante vitiorum. Ut, sicut dixit, quomodo Christus surrexit a mOI'tuis pergloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Cbristus quidquid suarum virtutum est, refert ad gloriam Patris; et homo, cujus suum nihil est, sibi vindicare quod per Christum resurrexit ela borat. Quod autem dixit: In novitate vit æ ambulemus, quæ superius diximus, illa confirmat, ut si necdumhoc corpore, vita tamen jam totus immutatus incedat; intelligat se, et dominetur elementis, qui elementis hactenus per ignorantiam serviebat;