Latin
41 to 57
Peter Chrysologus, Sermones 41-2-57
Unproofread scanNot analysed yet
largiatur sua per gloriam,qui prius turpiterfurabatur aliena; et qui carnis exercebat illicita, contemnat etiam licentias corporales; et qui innocentiam hactenus impie moliebatur exstinguere, pro innocentia gloriosius ipse moriatur. Et quid plura? Si ex vetere homine jam novus effectus est, vitiorum gurgitemin fontem commutet ipse virtutum. Usque ad finem autem lectionis hoc ingerit beatus Apostolus, hoc demonstrat, illum posse cum Cbristo vivere, illumregnare cum Christo,quiresurgentis Christi innocentiam sequitur, imitatur vitam, implere nititur sanctitatem. Quod dicit: Ut destruatur corpus peccati; destruatur, fratres,actu, non substantia; opere,non figura,quia peccato,non Deo vult hominem perire, qui ait: Existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo. Etsupernae libertati, fratres, restituere hominem tota pietate contendit, qui dicit. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et iterum: Peccatum vobis non dominetur. Non dixit, Non veniat ad vos; non dixit, Non provocet, non titillet; sed, Non regnet, non dominetur, confligat ad vincentis gloriam, dimicet et decidat ad triumphum vicloris; et tandem sedoleat impia peccatidominatio a servis quondam suis tota securitate calcari: et crudelis tyrannus in gemiscat subjectum se suorum pedibus captivorum; et ad eorum triumphum, de quibus diu triumphaverat, se veteranus hostis pervenisse deploret.