Latin
25.24 to 25.48
Peter Chrysologus, Sermones 25.24-48
Unproofread scanNot analysed yet
Vendite quæ possidetis et date eleemosynam. Si victuros vos, si regnaturos, si vos jam divites esse creditis in supernis, ubi futuri, quo migraturi, ubi regnaturi estis, vos illa quæ vestra sunt jam præcedant; opes miseras misericordia computate; quae humana sunt in divina convertite. Et ne cui forsitan deesset evectio ad portanda illa quædimittitis, angariatus estpauper: ferunt pauperes onera nostra. et volentes ferunt, quia talis non deprimuntur pondere,sed levantur. Yendite qux possidetis, et date eleemosynam; ; facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientemin cæli! . ubi fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Videtis quia pater iste ditare vult filios, non nudare. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Novo modo, immo, coelesti modo, qui hunc audit, vendendocomparat, recondit erogando, dum amittit acquirit. Quam cupit pecuniam perd urare, perpetuare sacculos di vitiarum condita permanere,qui dicit: facite vobis sacculos, qui non veterascunt! Ecce a docet avaritiam, qui cœperat suadere contemptum: facite vobis sacculos, qui non veterascunt. Et qui thesaurizan tes temporaliter arguebat, ad totum cupiditatis fomitem jubet sacculos sine fine perquiri. Cbriste, quo te pertrahit amor tuorum? ut avarumlucrifacias, facis eum quod desiderat, non quod oportet, audire: sacculos imperas; aeternos thesauros, qui non deficiant. vis parari; ut a varus dum consueta percurrit ad lucra, aut virtutem capiat, aut a virtute capiatur. Vere Pater es, qui cum tuis quibuscumque parvulis sic agis. Namque et nos interdum nostris parvulispetentibus noxia ingerimus salutaria sub specie noxiorum, fallentes insipientiam, non desipientes affectum. Dixisti: Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesauros non deficientes in cœlo. Sacculuscurparatur? Quid ibi claustra, ubi ipsa custosestinnocentia? ibi quid signaculum,ubifraudis suspicio non habetur? Si et in coelo sacculis opus est, curanon amittitur, sed mutatur.