Latin
25.49 to 25.67
Peter Chrysologus, Sermones 25.49-67
Unproofread scanNot analysed yet
Domine, tu vidisti, quia in thesauris tota fides, tota spes in sacculis sit avaris: etideoimputribiles in ccelosacculos vis parari, ut qui te non sequitur coelum, sequatur sale tem sacculos suos. Avare,fac tibi sacculos,etfacjubente Deo, quia votis tuis annuit divina majestas. Sed fac tibi sacculos erogando, quia quidquid pauper acceperit, Pater coelestis suscipit. Et ubi recondit? in cælo. Et ne forte perdidisse te doleas vel usuram, centuplam in cœlesti fenore recipies, quidquid in cælo, pauper. transmiseris perferente. Usura mundi eentumad unum, Deus unum accipit ad centum; et tamen omnes cum Deonolunthaberecontractum. Suntforsitan de cautione solliciti? Quare? Nonne homo homini exiguae chartulse obligatione constringitur? Deus tot et tantis voluminibus cavet, et debitor non tenetur? Sed dicis, esto quod debeat, quo exigente restituet? seipso; quia non potest ulli mentiri: idem ipse est at exsecutor etdebitor. Non erit in reddendo durus,qui profusus est in largiendo. Crede, homo, Deo, quod tibi Deus dedit; majora reddere vult, cum vult debere largitor.