Latin
26.1.20 to 26.1.35
Peter Chrysologus, Sermones 26.1.20-35
Unproofread scanNot analysed yet
apsos ad terram, ad tartara dejectus, in diabolum mutatur ex angelo; et qui erat a minister veniæ factus est dux poenarum. Hinc est quod Apostolus nostri ordinis hominem commonet, ne incidatin superbiam et laqueum diaboli. Dispensator ergo divini verbi et cœlestis doctrinæ prorogator, qui ante Dominum stat jugiter, versatur inter altaria semper, neque a Dei oculis recedit umquam, qui peccatorum causas, dolores populi suscipit, offert, ingerit preces, accipit, refert, restituit impetrata, ex homine totus in angelum substitutus, non potest nisi in ipsa Dei facie inter sanctorum sancta peccare, ut inde sibi sumat crimen, unde aliis veniam consueverat reportare. DeniqueNadab et Abiud sacerdotes filii Aaron sacerdotis, dum contaminare externo igne altaria præsumunt, ipsius altaris consumuntur incendio, ut sumerent de sacrificio poenam, qui fecerant de propitiatione pecca tum (Lev. x): quod peccatum illis suscitaret ebrietas; nam vini odor odorem fugarat incensi, et ebrietatis ignis flammam provocarat altaris. Unde quia alienati vino alienum portaverant ignem, mox divino igne referuntur exstincti. Ebrietas in alio crimen est, c in sacerdote sacrilegium, quia alter animam suam necat vino, sacerdos spiritum sanctitatis exstinguit, dicente Apostolo: Spiritum nolite exstinguere (I Thes. v, i9). Merito inter cætera quae in dispensatore malo arguit hodiernus sermo,vini condemnat insaniam, dicendo: Quod si dicat servusille, moram facit dominus meus venire, et cœperit percuterepueros et ancillas, et edereet hibere, et inebriari. Proprie dixit, edere et bibere, et inebriari, et percutere. d Ebrietas cædis mater, parens litium, furoris genitrix, petulantiae deformiter est magistra: hanc qui habet, se non habet; hanc qui habet, homo non est; hanc qui habet, non peccatum facit, •sed est ipse peccatum. Ebrietas est 'dæmon blandus, venenum dulce, rabies voluntaria, invitatus hostis, illecebra honestatis, et pudoris injuria: hanc nullus noverit Christianus, ne auditu quidem sacerdos attingat;