Latin
26.1.36 to 26.1.46
Peter Chrysologus, Sermones 26.1.36-46
Unproofread scanNot analysed yet
ne qui est forma virtutum, vitiorum inde fiat, et inveniatur exemplum. Verum quia ad nos et ad ecclesiasticos viros satis dictum est,quemadmodum cunctos teneat responsio Salvatoris, quod non sit qui a Dei dispensatione inveniatur extraneus, perquiramus Apostoli dictum. Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Si a Deo potestas omnis, a Deo rex etiam dispensationis regias adeptus est dignitatem. Sic dux, sic miles, sic provinciarum rectores, sic urbium rationem reddituri sunt omnes isti, si in ullo creditae potestatis excessere mensuram, si rex j ustitiam custodivit, si aequitatem tenuit, si potestatem moderatus est, si misericordiam non omisit, si tenuit sic ponderis sui libram, ut in neutram partem potestatis sum trutina propensa declinaret, si omnium curam gessit, si civium procuravit quietem, si sic temperavit censum, ut neque militi sumcientia deesset, neque tributarius lassaretur. Et dux praestabit Deo causas, si sequentibus se praebuit virtutis exemplum, si in excubiis pervigil, si in discursibus indefessus, si pacem omnium proprio labore perquisivit. Rationem reddet et miles, si paruit imperatis, si concussit neminem, si accepta stipendia justissimo labore pensavit. Judex quoque judicii sui supernum judicem sustinebit. Et tu qui dominus es domus tuae,dispensatorem positum plusquam dominum volo credas, ut exhibeas conjugi simplicem charitatem, doctrinamque ei quam didiceris in Ecclesia prudenter infundas: cui Apostolus in Ecclesia tacere praecepit, et domi discere te docente, dicens, Mulieres in Ecclesiis taceant; si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent (I Cor. xiv, 34), Filiis impendas affectum sobrium, sollicitam curam, eosque fideliter in Domini enutrias disciplina. Servis victum et vestitum debitum reddas,remittas culpas, minas temperes,imperes disciplinam, ethabeas eos fratres progenie coelesti, quos subditos mundana possides servitute. Vos quoque servi debetis domino fidem in ipsa quam geritis servitute, quia qui pio et puro corde carnali domino debitum non reddet obsequium, Deo ante qui corda videt, quam homini tenetur obnoxius, qui te parem fecit per gratiam quem conditio fecerat disparem vilitate servili.