Latin
27.46 to 27.65
Peter Chrysologus, Sermones 27.46-65
Unproofread scanNot analysed yet
Unde bene Apostolus concludit et aperit. Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII). Tertium genus est scandali,quod nobisnostris generatur ex sensibus,cum fallimur oculis,cum decipimus auditu, capimur odore, et sapore vitiamur. Unde Eva vetiti et Jelhalis cibi sic gustu est sauciata,sic visu. Et vidit, inquit, mulier quod bonum est lignum ad manducandurn,et quod gratum oculis ad videndum,et speciosum et ad intundum (Gen. III). Bene ergo Dominus adjecit scandalizare sensus ipsos,dicendo: Si scandalizaverit te oculus tuus, aut manus tua, abscinde, et projice abs te: melius et tibi sine oculo et manu venire ad vitam quam toto corpore ingredi in gehennam (Matth. v, 18; Marc. IX). Et quamvisDominus lapsus et vitia j usserit sic nos secare, non membra; tamen sihocEva mater humani generis sic fecisset, melius sine oculo et manu in vitam venisset, quam totum posteritatemsuamlamentabilem misisset in mortem Cavere ergo oportet nos, fratres, ne scandalum faciamus aliis, ne vel ipsi alio faciente patiamur. Scandalum est quod offendit sensus,quod mentem turbat, quod confundit intelligentiæ puritatem. Scandalum est,quod diabolum fecit ex angelo,quod ex apostolo reddidit proditorem,quod invexit peccatum mundo, quod hominem deduxit ad mortem. Audi Dominum dicentem: Væ mundo ascandalis (Matth. XVI). Scan. dalum sanctos tentat, fatigat cautos, in cautos dejicit, confundit omnia, conturbat omnes: et licet in praesenti loco Dominus de scandalo suae passionis loquatur, et Judamdenotent per quem venit ipsum scandalum scandalorum; tamen ne quis in hocdeveniret, admonuit, dicendo: Impossible est ut non veniant scandala; vœ tamen illi per quem veniunt. Bonum est illi si lapis molaris appendatur collo ejus,et projiciatur in mare, quam scandulizet usum de pusillis istis (Luc.