Latin
27.66 to 27.75
Peter Chrysologus, Sermones 27.66-75
Unproofread scanNot analysed yet
XV). Quare non lapis, sed lapis molaris: quia lapis molarisdum triticum terit,dum farinam fundit, a polline furfurem dum secernit, panem pie laborantibus subministrat. Bene ergo illi qui eligit minister scandali magis esse quam pacis, ad collum lapis alligatur molaris,ut hoc illum ad mortem trahat, quod ill urn trahere debuisset ad vitam: quia sensus ad vitam datos mortis convertit in scandalum,suadendo aliud videre,aliud audire,aliud sentire, aliud sapere, quam erat in Christo, quam eratin scientia salutari. Hinc angularem lapidem (Isa. xxvin, 16),hincadjutorii lapidem (I Reg. vn, 12), hinc lapidem sino manibus abscissum (Dan. Ii, 45), qui est Christus,sic pusillorum circuitet traxit ad scandalum,ut non panem vitae, sed panem lacrymarum conficeret et doloris, sicut propheta testatur,dicens: Qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 4). Bene ergo illi,sicutalibi dixit, Ut mola asinaria alligetur collo ejus (Matt. XVIII, 6), et inde sumat pœnam, unde sumpsit et sensum, et exæquetur jumentis insipientibus, qui noluit hominibus superna sapientibus comparari.