Latin
30 to 43
Peter Chrysologus, Sermones 30-43
Unproofread scanNot analysed yet
Probat hoc Pharisaicus livor: nam dixisset: Remittuntur tibi peccatatua, responderunt Pharisæi: Hicf blasphemat, quis enim potest peccata remittere nisi solus Deus? Pharisaee,qui sciendo nescis,confitendo negas,cum testaris,impugnas: si Deus est qui remittit peccata, cur tibi Christus Deus non est, qui unius indulgentiae suae munere totius mundi probatur abstulisse peccata? Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce quitollit peccata mundi (Joan. i). Ut autem possismajoracapere ejus divinitatis insignia, audi eum pectoris tui penetrasse secretum; aspice eum ad cogitationum tuarum latebras pervenisse; intellige eum cordis tui tacita nudare consilia. Et cum vidisset, inquit, Jesus cogitationes eorum, dixit: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius dicere, Remittuntur tibi peccata tua, an dicere, Surge et ambula? Ut autem sciatis quia Filius Hominis habet potestatem dimittendi peccata, dixit paralytico, Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam; et surrexit et abiit in domum suam. Scrutator animarum praevenit mentium maligna consilia, et deitatis suæ potentiam operis attestatione monstravit,dum dissipati corporis membra componit,nervos stringit,jungit ossa, complet viscera, firmat artus, et gressus ad cursum suscitatin vivo cadaverejam sepultos. Tolle lectum tuum. Hoc est,porta portantem, omnesmuta vices,utquod est infirmitatis testimonium sit probatio sanitatis, ut lectus doloris tui sit meae curationis indicium,ut receptæ fortitudinis magnitudinem ponderis asserat magnitudo. Vade, inquit. in domum tuam, ne Christiana fide curatus, in viis Judaicæ perfidiae jam moreris.