Latin
51.1 to 51.20
Peter Chrysologus, Sermones 51.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Quia solito plus sese terris æstus infuderat,diu tacui, ne compressio quae ex desiderio nascituraudiendi, ipsa nobisi cynocaumatum generaret incendium: nunc ubi aerem temperies j mitigavit autumni,Dominicum, juvante Domino, revocamur,ad verbum. Cum filium suum quidam surdi et muti spiritus furore possessum ingereret Domino curandum Dominum praeter morem patientiæ suae evangelista sic retulit fuisse commotum, ut ante in patris vulnus ipse inveheretur quam ad filii movere turcuram. Respondens, inquit, unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum: qui ubicumque eum apprehenderit, allidit eum et spumat, et stridet dentibus et arescit; et dixi discipulis tuis ut ejicerent eum,et non potuerunt. Qui respondens, eis dixit: Ogeneratio incredula (Marc. IX)! Respondens unus de turba: Q uid est quod, uno in terrogante, a feriuntur multi? quid est quod, conquirente uno, incredulitatis notanturomnes? quidestq uod ad uni us vocem totageneratio superba perfidiæ nuncupatur? Quid est? Quia iste non ad Deum venerat,sed ad magistrum venerat; curam,non a virtute exigens, sed ab arte: tarditatem curæ non causæ deputans,b sed curanti; impossibilitatemdissipulorum magistri imperitiæ assignans, Judaico livori in vidiæ Scribarumtalemsatisfaciens per clamorem, Et dixi discipulis tuis utejicerent eum,et non potuerunt. Hocest dicere, esse diabolumqui Christo non crederet, esse dæmonem qui parvi possit Christi nominis habere virtutem. Discipuli non suo, sed Christi nomine daemones de obsessis corporibuseffugabant. Quod ergo dæmon discipnlis imperantibus non cedebat,iste ad infirmitatem Christi nominis, nonc discipulorum trahebatad culpam. Videns ergo Dominus Judaeorum sic circumstantes sapcre catervas,in filiis patrum perfidiam sic in urit, et in genitoribus germina sic venenosapercellit. generatio incredula! veniens, inquit, Dominus ad discipulos suos, vidit circa illos turbam magnam, et Scribas conquirentes cum illis; et confestim omnis populus videns Jesum stupefactus est, et expaverunt.