Latin
30 to 47
Peter Chrysologus, Sermones 30-2-47
Unproofread scanNot analysed yet
Vix enim pro justo quis morit ur: nam pro bono forsitan quis audeat mori f Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quia adhuc cum peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Si Christus genus hominum sic dilexit, ut daret pro itupiis et peccatoribus mortem suam, justis quidaliud. credimus largiturum, quam vitam suam, regnum suum,gloriam suam. Ex te suscepit mortem, quam impiis impenderet super terram, reservat tibi,quod in se et per se semper possidet, et possidet in coelo. Dicamus ergo cum propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam (Psal. cxv). Hoc est, et ego moriar pro illo. Et quid simile? ille sponte pro impio et peccatore, ego vix pro justo et bono: ego vix, quia me ad mortem non tam voluntas quam necessitas ducit. Audi ipsum dicentem ad Petrum. Cum autem senueris, pracinget te alius, et ducet quo tu non vii. In adversis, fratres, necessitas voluntati non potest comparari; acquiescere necessitas est, velle virtutis. Volenti mors ipsa subjecta est, quia semper do. minata est mors nolenti. Et tamen, fratres, quia divinæ charitalis nil simile potest homo redhibere, det quod potest, quia secundum quod habet acceptus est. Deficiat ad gloriam, moriatur ad vitam, pereat ad salutem. Gloriemur, fratres, de nova istius commutatione commercii; quia a mors, quas erat inter homines reparatio tota pietatis, per Christum divinæ commendatio est facta charitatis.