Latin
31 to 54
Peter Chrysologus, Sermones 31-54
Unproofread scanNot analysed yet
Pariet autem filium,et vocubis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Joseph fili David. Videtis, fratres, in persona genus vocari, videtis a in uno totamprosapiam nuncupari,videtis in Joseph seriem Davidici stemmatis jam citari. Joseph fili David. c Vicesima octava generatione natus, quomodo David filius dicitur, nisi quia generis aperitur arcanum,fides promissionis impletur,super- Da coneeptio coelestis partus virginea j am signatur in carne? Joseph fili David. Tali voce ad David prolata fuerat promissio Dei Patris: Juravit David Dominus veritatem, et non frustrabitur tum: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Quod factum quidem tali gloriatur in cantico: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CIX). De fructu ventris tui, bene fructus ventris tui, bene de utero, quia coelestis hospes, supernus habitator sic in uteri descendit hospitium, ut corporis claustra nesciret; sic de habitaculo ventrisexiit, utvirginalis janua non pateret, et impleretur illud quod cantatnr in Cantico Canticorum: Bortus clausus, soror mea sponsa; hortus clausus, fons signatus (Cant. IV). Joseph fili David, noli timere. Sponsæ causas sponsus ne timeat admonetur; et vere pius animusdumcompatitur, plus pavescit. Joseph fili David, nolitimere. Ne cum ne conscientia securus sis,de sacramenti cognitione suocumbas. Joseph filii David,noli timere. Quam vides virtus est ista, non crimen; hicnonhumanus lapsus est, sed est divinus illapsus; hic præmium est non reatus; hic incrementum cœli est,non corporis detrimentum; hio non est prodicio personæ judicis est secretum; hic palma cognitoris est,non supplicii poena; hic hominis furtum non est,thesaurus est Dei; hic non est mortis causa, sed vitæ. Et ideo noli timere quia quæ vitam parturit,non mereturd occidi. Joseph fili David,noli timere Mariam conjugem tuam accipere.