Latin
1 to 30
Peter Chrysologus, Sermones 1-26-30
Unproofread scanNot analysed yet
Audituri estis hodie,fratres,quemadmod um nobis beatus evangelistagenerationis Christi retulit sacramentum. Christit, inquit,generatio sic erat: Cum esset desponsatamater ejus MariaJoseph, antequamconvenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto; Joseph autem vir ejus cum esset justus,et nollet eam traduccre,voluit occulte dimittereeam (Matth. 1). Et quomodo justus, qui conceptura sponsae duxit non discutere? Suspecti non equirit causam pudoris, conjugii famam non vindicat, sedf requirit? Voluit occulte dimittere eam. Hoc pro magisvideturconvenirequamjusto; sed humano judicio, non divino. Penes Deum neque pietas sine justitia est,neque sine pietate justitia; cælesti sensu sine bonitate sequitas, sine aequitate bonitas non habetur. Virtutes si separatæ fuerint,dilabuntur; æquitas sine bonitate sævitia est, et justitia sine pietate crudelitas. %Joseph ergo merito justus, quia pius; et pius, quia justus. Denique dum pietatem cogitat, crudelitate caruit: dum causam temperat, judicium custodivit; dum vindictam differt, crimen evasit; dum refugit accusatorem, fugit sententiam. Æstuabat animus sanctus negotiinovitate perculsus,stabat sponsa prægnaens sed virgo; stabat plenapignore, sed non vacua pudoce stabat de conceptu sollicita, sed de integritate secura: stabat vestita materno munere, sed non honore virginitatisexclusa. Sponsus quid faceret ad ista? Accusaretde crimine? Sed erat ipseinnocentiæ testis. Culpam diceret? Sed erat ipse custos pudoriw. b Urgeret adulterium? Sed erat ipse virginitatis assertor. Quid faceret ad ista? Cogitat dimittere, quia non poterat vel foris prodere, vel intus quod evenerat continere. Cogitat dimittere, et dicit Deo totum, quia quod homini diceret non habebat. Et nos, fratres, quoties res turbat, fallit species, facit color negotii interna nescire, declinemus judicium, subtrahamus vindictam,sententiam fugiamus,dicamus Deo totum, ne dumfacileinnocentumforte gestimusin poenam, ipsi nobis noxiam sententiam proferamus, dicente Domino: In quo judicio judicaveritis,judicabiturde vobis (Matth. VII). Certe si nos tacuerimus, clamabit Deus, respondebit angelus, qui Joseph, ne innocentiam desereret, sic prævenit: Joseph, inquit,fili David,noli timere accipere Mariam conjugemtuam; quod enim In ea natum eIt, de Spiritu sancto est.