Latin
31.34 to 31.39
Peter Chrysologus, Sermones 31.34-39
Unproofread scanNot analysed yet
Et geminat exemplum, dicens: Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpunt utres; et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum mittunt in utres novos,et ambo conservantur. Ctres veteres Judeeos vocat; novos utres nuncupat Christianos:quia sicut utres pellium ab omni squalore purgantur, et pigmentis liniunlur odoratis, ut soporem vini possint inviolabilem custodire,ita jejuniis corporahumana ab omni carnalium delictorum squalore purgantur et fiunt utres divinis torcu laribus apti, ut de prelo crucis accipiant vinum novum, et incorruptam novitatem conservent. Sed hoc sicut accipiunt Christiani; ita. Judæi nisi Christiani fuerint, non habebunt: qui corrupti vitiis et inveterati malis, vinum novum quod est Evangelii verbum, sic acceperint d ut rumpantur et fundant. Agnoscendum est ergo quia Christus per exempla hæc non discipulos suos noluit jejunare,sed noluit jejunium verum fraudulento miscere jejunio.