Latin
32.1 to 32.10
Peter Chrysologus, Sermones 32.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia signorum Christi opera stupenda virtutum, non humanitus,neque casu,sed divina procuratione credenda suntevenisse,sicut hodie nobis evangelicum demonstravit eloquium. Et intravit, inquit,Jesus in synagogam,et erut ibi homo habens manum aridam (Marc. III). Christus quidem ingreditursynagogam, sed J udaeus nec recipit intrantem, nec agnoscit praesentem, nec operantem caecatus intelligit. Cernite quam nihil sit praesentia corporalis,ubi fuerit mentis miseranda separatio; sicut contra nihil officit absentia corporalis,ubi cordafuerintsociata per fidem. Et erat ibi homo,habens manum aridam. In hoc homineomnium hominum imagofiguratur, in hoc geriturcuracunctorum,in hoc universorum sanitasdiu exspectatareparatur. Aruerat enim manus hominis magis stupore fidei quam siccitate nervorum, et plus culpa conscientiaequam debilitate carnali. Antiqua nimis ista erat, et quæ in ipso mundi principio contigerat ægritudo,nec arte hominis aut beneficio poterat hæc curari; quee justa Dei fuerat indignatione contracta, tetigerat vetita,inconcessa praesumpserat,cum se ad arborem sciendi bonum,malumque porrexerat (Gen. 111), auctore indigebat, non qui i malagmaimponeret,sed qui possetillatam relaxare sententiam,et ignoscendo resol vere quod religaverat indignando. In hoc homine nostrae tantum geritur umbra sanitatis,perfecta autem salus nobis reservatur in Christo,quia tunc ariditas nostræ manus meserando dissolvitur, cum cruore perfunditur Dominicæ passionis,cum illo vitali ligno crucis extenditur, cum carpit fructuosam de dolore virtutem,cum totam arborem salutis amplectitur, cum clavis Domini corpus affigitur, quo numquam ad arborem concupiscentiæ, et aridae redeat voluntatis. Observabant,inquit,pharisæi si sabbatis curaret,ut accusarent eum. Ad infamiam judicis et nequitiam cognitoris, J quæritur de cura crimen, de pietate accusatio, reatus de virtute, de salute supplicium. Sed mirum non est: semper offendunt bona malos. pia impios,sancta profanos; aut quando non lascivus disciplinam, virtutem vitiosius,innocentiam criminosus accusat? Observabant solliciti sacerdotes sabbalis, non si peccaret,sed si curaret, ut accusarent eum.