Latin
34.1 to 34.19
Peter Chrysologus, Sermones 34.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes evangelicæ lectiones, fratres charissimi, magna nobis et præsentis, et futuræ vitæ commoda largiuntur. Sed hodierna lectio, et totum quod est spei, contulit, et quidquid estdeperationis exclusit. Est nobis dura et deflenda conditio: peccare nos cogit fragilitas innata, et confiteri prohibet confuaio cognata peccati; malum enim facere pudornon est, et pudor est confiteri: timemus dicere, quod committere non timemus. Sed hodie mulier, cum quaereret medicinam tacitam K vulneri verecundo, invenitsilentium,perquod possitpeceatorad veniam pervenire. Prima est felicitas in peccatorum turpitudinem non venisse, sed felicitas est secunda peccatorum veniam peccatis latentibus invenisse. Hoc propheta senserat, qui dicebat: Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata(Psal. XXXI). Ecce,inquite evangelista, mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur ab annis duodecim,aceessit retro et tetigit fimbriam vestimentiejus (Matth. IX). Confugit mulier ad fidem subitam, cui longa defecerat cura: quae confundebaturmedicinam petere, Curari voluit sanitatem; nesciri se ab eo voluit, aquo se credidit posse salvari. Ut aer ventorum turbinc,sic cogitationum procellis mulier turbabatur:confligebat cum fide causa, cum timore spes, necessitas cum pudore; timoris frigus exstinguebat crudelitatis ardorem, obscurabatlucem fidei vis pudoris, spei confidentiam necessitas verecunda frangebat. Sic mulier magni maris instarconfusis æstibus jactabatur:quærebat quomodo faceret occultum de publico, de turba secretum: agebat utsibi et rediret sanitas,et verecundia non periret; curabat ne cura sua ad curantis rediri. daret injuriam; providebat ut redderetur sibi salus, salva reverentia Salvatoris. Tali ergo sensu mulier merito a de summitate fimbriæ pervenit totam ad deitatis summam. Accessit, inquit, retro. Sed ubi retro? Et tetigitfimbriam vestimenti ejus. Accessit retro. Sed ubi? Retro nilerat, ibi faciem quam declinabat invenit. Erat in Christo corpus multiplex, sed erat deitas simplex; erat totus oculus, qui post se supplicem sic videbat.