Latin
34.20 to 34.37
Peter Chrysologus, Sermones 34.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
Accessit retro,et tetigit fimbriam vestimenti ejus. quid ista mulier vidit habitare in interioribus Christi,quæ d in Christi fimbria divinitatis totam vidit inhabitare virtutem! Oquam docuit mulier quantum sit corpus Christi, quae in Christi fimbria tantum esse monstravit! Audiant Christiani qui quotidie corpus Christi attingunt e quamnam de ipso corpore sumere possunt medicinam,quando mulier totam rapuit de sola Christi fimbria sanitatem. Sed quod nobis flendum est, mulier de vulnere medecinam tulit,nobis medicina ipsa retorqueturin vulnus. Hinc estquod Apostolus tangentes indigne corpus Christi, taliter admonet, et deplorat: Qui enim tangit indigne corpus Christi, judicium sibi sumit quod inde temeritas infirmitatem capiat, unde fides accipere debebat sanitatem,rursus intulit: Propterea inter vosmulti infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI), Item dormientes mortuos dicit,quos luget in vivo corpore jam sepultos. Petrus et Paulus, principes fideiChristianae, notitiam nominis Christi toto orbe diffuderunt; mulier accedendi ad Christum prima tradidit disciplinam; mulier primadeditformam quomodo peccator R tacita confessione deleat siine confusione peccatum; quomodo delinquens,soli Deo cognitus, de reatu nudare apudhomines verecunda conscientiae non cogatur; quomodo homo possitveniajudicium praevenire. At Jesus, inquit, conversus, et videns eam,inquit, Confide,filia,fides tua te salvam fecit. At Jesus conversus non motu corporis, sed divinitatis aspectu, Christus conversus est ad mulierem, ut mulier converteretur ad Christum. ut ab ipso curamsumeretunde sumpserat vitam,et sciret sibi prsesentis vulneris causam fuisse perpetuæ rem salutis. Conversus et videns eam. Viditeamdivinis oculis,non humanis; vidit ut saluti redderet, non ut agnosceret quam sciebat; vidit eam; donatur bonis malis caret,quem viderit Deus. Hoc universitas sentit ex usu, de felicibus sic dicendo: Vidit illum Deus. Vidit ergo istam Deus,quam curando reddidit sic felicem.