Latin
37 to 59
Peter Chrysologus, Sermones 37-59
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit Christus: Mortem non videbit. Obstinatio tua, Judaee, merito dicere falsitatem quærit. Abraham et prophetae verbum audientes tenaciter servaverunt, sed tamen mortui sunt, sed non in æternum. Ergo cum dicit: Mortem non videbit, et addidit In æternum, resurrectionem promittit, non temporaliter negat esse morituros. Judæe quos mors in praesenti sæculo faciebat non esse, nos resurrectio perpetuos reficit in futurum. Audi apertius hoc dicentem: Omnis quicrediderit, non morietur in æternum, sed transibit de morte advitam (Joan. vet XI). Quomcdonon moritur? Quia de morte transit ad vitam. Moritur ergo, moritur omnis qui nascitur de conditione mortali; sed vivit, et in æternum vivit, omnis qui renascitur de generatione vitali. Sed dico, qui potuit auferre mortem, quare hominem voluit transire per mortem? gratior enim videtur medicus qui anticipat morbos, quam qui morbis igerit seram et non sine dolore medicinam. Judaee, fecisset et hoc medicus Christus, si medico ægrotus non fuisset ingratus. Ille et vitam dedit, et homini mortem venire praedixit: sed ille qui adversa non senserat, prospera servare nescivit. Вona, quam sintbona,scire,nisi malorum cognitione non possumus. Ergo magnificabitur Christus, qui et ante inhabitam vitam dedit, etperditammodoreddit: ethomo plus gnarus vitro, erit sibi cautior, erit plus gratus auctori. Numquid major es,inquit,patrenostro A braham f Plane major et tanto major, quantum servo dominus, quantum Deus homine, quantum factura factor,quantum vivificans mortua, quantum suscitans suscitato. Respondit Jesus. Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Ille, ut ostenderet vivere Abraham,dixit illum vidisse diem suum, id est e diem quo mundo natus est Christus. Dierum conditor non tenetur die, temporis auctor tempora nescit; sed Christus propter hominem homo natus, et diem suscepit et tempus. Abraham exsultavit ut videret diem meum. Si Moyses et Elias in monte occurrunt, ut promissum conspicerent Christum, quomodo nec Abraham occurritad partum Yirginis, ut promissam benedictionem in gentibus, id est, in semine suo.