Latin
37.17 to 37.32
Peter Chrysologus, Sermones 37.17-32
Unproofread scanNot analysed yet
Audi undas saeculi, audi prophetam dicentem: j Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Ps. n). Et quia sors Jonam proditura non defuit, implet super Christum Davidicam prophetiam, quae dicit: Et super veslimentum meum miserunt sortem (Psalm. XXI). Quod autem Jonas auctor sue demersionis exsistit, cum dicit: Tollite me, et mittite in mare, voluntariam Domini indicat passionem; nam quare sibi illi sustinent haecjuberi,qui sibi in periculo tali sponte poterant subvenire? Quando enim multorum salus petit unius mortem, mors in intereuntis arbitrio collocatur,quia et in moriturum retardare potest ad mortem voluntas, et *periclitantis mors periculum prævenire: sic hic ubi totum Domini geritur in figuram exspectaturmorientis auctoritas, ut mori non sit necessitas,sed potestas. Audi Dominum dicentem: Potestatem habeo ponendi animam meam: et potestatem habeo iterum sumendieam: nemo tollit eam a me (Joan. x). Quomodo? quia Christus etsi emisit spiritum, non amisit, quia qui omnium in sua manu recipit et tenet animas, ipse animam suamqnemadmodum possit perdere non videtur. Audi prophetam dicentem: : Anima meainmanibus tuis semper (Psal. CXVIII). Et alibi: In munus tuas commendo spiritum meum (Psal. xxx). Sed quid plura? Curnt, occurrit, adest bellua de profundo totum Dominicae resurrectionis impletura et proditura, immo conceptura et paritura mysterium; adest bellua,adest imago horrida et crudelis inferni,quæ dum fertur avidis faucibus in prophetam, vigorem sui sensit et degustavit auctoris, incurrit namque jej nnium devorando. Sed domicilium cordis sui tremens ad superni bospitisaptatetpraeparatmansionem: ut ipsa quæ fuerat tota causa discriminis, ipsa fieret necessariae navigationis inaudita vectura, vectorem suum servans, et post triduum referens ad superna; et hoc daret gentibus quod abstulerat Judaeis,quibus signum quaerentibus solum dandum Do minus esse signum hoc decernit, per quod scirent gloriam quam in Christo speraverant, totam esse gentibus conferendam.