Latin
37.33 to 37.46
Peter Chrysologus, Sermones 37.33-46
Unproofread scanNot analysed yet
Generalio, inquit, hæc nequam est; signum quærit, et signum non dabitur illi, nisi signum Jonæ prophetæ. Sicut enim Jonas signum fuit Ninivitis,ita erit et Filius hominis generationi isti. Quia Judaica perfidia fluctuante inferni Christus demersus est in profundum; et triduano cursu tota tartari occultapercurrens,et Judaicæ,crudelitatis,et majestatis suæ ac peremptae mortis dedit indicium cum resurgeret. Merito ergo surgent Ninivitæ in judicio, et condemnabunt ill am generationem, quia illi unius prophetæ naufragi, advenæ, ignoti, præconio corriguntur; isti post virtutes tantas, mirabilia tanta, cum toto resurrectionis corusco, a ad fidem non veniunt. ad pcenitentiam non moventur. Ipsumnamque «resurrectionis signum non credunt, sed gestiunt infamare,dum pretio militum claudunt oculos,corda corrumpunt,quod scierant,quod viderant, ut tacerent; redimentes mendacium,uttollerent veritatem. Facinus suum in Christi retorsere discipulos,cum dicunt: Dicite quia discipuli illius nocte venerunt, et furati sunt (Matth. 28). Erras,Judaee: hoc discipuli non tulerant, sed magister; et ipse se furatus est, qui videbatur occisus. Sedmirorquod Judaeus Christum requirit,quem inter duos latrones feraliter collocarat: committit male, custodit impie, iniquius quierit, Judæe, Christus perire non potest, sed tu eum tibi tuo scelere perdidisti. Veniet, veniet in judicium regina austri et eo ipso,qui furatus putabatur, judice, te i condemnabit: quia illa venit ab extremo terræ audire sapientiam Salomonis, i et tu ad te venientem sapientiam Dei infelicissimus occidisti. Ninivitæ crediturarum gentium, regina austri Ecclesiæ tunc provisa est in figuram. Beati sumus. fratres,quia quod praecessit in typo,quod promissum est in figura, nos specie,veritate veneramur,cernimus et habemus.