Latin
40.30 to 40.40
Peter Chrysologus, Sermones 40.30-40
Unproofread scanNot analysed yet
Et quis dubitat quod resurgant,vivant, regnentoccisi martyres,quandoChristusa illisresurrexit, vivit et regnat occisus? Audi vocem pastoris hujus: Oves meae vocem meam audiunt et sequniur me. Necesse est utquee sunt ad mortem secutæ, sequantur ad vitam; quæ ad contumeliam comitatae sunt,comitenturad honorem; et sint participes gloriae, quae passionis participes exstiterunt. Ubi sum, inquit, ego, ibi erit et minister meus (Joan. xu). Ubi? utique super ccelos,ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Homo,non te turbet fides, spes te longiornon fatiget: quia certa tibi res est. quae in ipso tibi rerum servatur auctore. Mortui, inquit, estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem apparuerit Christus vitavestra,tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Col. III). Laborans messor quod in semine non videt, videbit in messe,b et qui in sulco deflet, gaudebit in fructu.