Latin
41.1 to 41.22
Peter Chrysologus, Sermones 41.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Bella gentium legimus superasse quamplurimos, quos tamen pugnas carnis legimus non vicisse, et audivimus eos dedisse delictis pectora, qui dorsa hostibus non dederunt. Proh dolor! Victores gentium vitiorum fuisse captivos, nationum dominos turpi servisse criminibus servitute: stetisse inter saevientes gladios, et inter enervata lenocinia corruisse; regnis fuisse terrori,ludibrio fuisse peccatis; adversas acies contrivisse jej unos,et crapulatos suarum castra dissolvisse virtutum: jacuisse effuso vino,qui jacere effuso sanguinenescierunt. Unde est hoc? unde? quia hoc non est ratio, sed languor; non vita, sed febris: phrenesis, non natura. Nam quotiens ciborum cruditas vitalia dejicit, infirmat stomachum, corrumpit sanguinem,vitiat humores succendit choleram,extrewum febris gignit incenI dium, toties aeger mentem perdit, amittit sensum. ferturdesideriis,contrariis urgetur,salutariarespuit quærit noxia,fugit curam. Tunc medici a satagunt abstinentiae remedio subvenire ut sanetur, ut sanet abstinentia quod voracitas sauciarat. Et si pro temporali cura aegri medicis obediunt,servant arduam parcitatem; quare pro sempiterna salute sit durum Christo moderatis obedire jejuniis,corpus gubernare mensura, mentem regere parcitate, sensum sobrietate frenare? Sicut terrae nubes caligant coelum, sic obscurant animas intemperata convivia; sicut ventorum turbines elementa confundunt, sic fercula congesta stomachum conturbant; ut navem fluctus, corpus ebrietassic demergit, hominem dat in profundum,lucra vitæ aufert,mortis facit subirenaufragium. Est ergo febris, est febris quam beatus Apostolus anhelare in humanis visceribus|sic deplorat: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum(Rom. vn): si non bonum. utique malum. Quod malum? Fragilitas certe, quae dum serpit in carne, in venis aestuat, intrat ossa, conditur in medullis, fervet in sanguine,in vitiorum phrenesim sic erumpit. Fragilitas febris naturae, languorum mater,genitrix passionum; fragilitas est,quae nobis b ej usmodi necessitates imponit: et ubi necessitas, non voluntas;