Latin
42.59 to 42.66
Peter Chrysologus, Sermones 42.59-66
Unproofread scanNot analysed yet
XXV). Non dixit, Occidistis, furtum fecistis; sed Esuri vi ego,etnon dedistis mihi manducare. De crimine non præstabit causas, cui de misericordia causa constabit. Quare? quia Date eleemosynam, et ecce sunt vobis omniamunda(Luc. xl). Non judicabiturdeculpa, cui de largitate laus defertur a j udice; vindictam non exigit,humanitatis debitum qui fatetur. Esurivi, inquit, et non dedistis mihi manducare (Natth. XXV). Manducat Deus in coelo panem quem perceperit pauper in terra. Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Malth. xxv). Da ergo panem,da potum, da vestimentum,datectum,si Deum debitorem,non judicem vis habere; nihil nos nocebit in terra, si nobis in coelo misericordia sit patrona.