Latin
43.1 to 43.19
Peter Chrysologus, Sermones 43.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
c Populis populariter est loquendum: communio compellanda est sermone communi; omnibus necessaria dicenda sunt more omnium; naturalis lingua chara simplicibus, doctis dulcis: docens loquatur omnibus profutura; ergo hodie imperito verbo veniam dent periti. Tria sunt, tria, fratres, per quae stat fides, constat devotio, manet virtus. Oratio,jejunium, misericordia. Quod oratio pulsat, impetrat jejunium, misericordia accipit. Oratio, misericordia, jejunium, sunt hæc tria unum,danthaecsibi invicem vitam. Est namque orationis anima jejunium; jejunii vita misericordiaest. Haecnemo rescinciat, nesciunt separari. Horum qui unum tantum habet, vel ista qui simul non habet,nihil habet. Ergo qui orat, jejunet; qui jejunat, misereatur:audiat petentem, qui petens optat audiri; auditum Dei aperit sibi, qui suum supplicanti non claudit auditum. Jejunium jejunator intelligat; esurientem sentiat,qui vult Deum sentire quod esurit; misereatur,qui misericordiam sperat; pietatemqui quaerit,faciat; qui praestare sibi vult, praestet. Improbus petitor est,qui quod alii negat sibi postulat. Homo, esto tibi misericordiæ e forma; sic quomodo vis,quantum vis,quam cito vis, misericordiam tibi tieri; tam cito aliis tantum, taliter ipse miserere. Ergo oratio, misericordia, jej unium, sint unum patrocinium pro nobis ad Deum, pro nobis hæc advocatio sint una, una haec pro nobis oratio sint triformis. Hæc sunt, fratres, haec sunt quae tenent coeli arcem,quæ secretum Dei judicis pulsant,quae ante tribunal Christi causas humani generis ex sequuntur,quæ injustorum petunt indulgentiam, reorum veniam promerentur. Hæc cui in coelestibus non assistunt. ipse non subsistit in terris: haec cum teneant in coelestibus principatum,in terris rerumsummam moderantur:hæc regunt prospera haec adversa propellunt; vitia exstinguunt ista, virtutes ista succendunt; hæc reddunt casta corpora, corda pura, haec pacem membris, mentibus dant quietem; humanosistasensus scholam faciunt disciplinæ, per hæc in templum Dei pectora hamana consurgunt;