Latin
47 to 65
Peter Chrysologus, Sermones 47-65
Unproofread scanNot analysed yet
Audis sepultum,ut scias mortem non fuisse perfunctoriam, e sed veracem. Mori nolle est timoris humani,divineevirtutis est surrexisse de morte; hic ergo non offendat mortis auditus, ubi resurrectionis gloria abscondit mortis inj uriam. Tertia die resurrexit. Quiahominis est quod moritur, Trinitatis est quod resurgit. Ascendit in cœlos. Hominem ferens illo, ubi semper mansit. Sedet ad dexteram Patris. Ad dexteram sedet, quia habet deitas nil sinistrum. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Judicabit vivos et mortuos, quia resurgent ad judicium, qui non putantur esse post mortem, quos gentilitas existimat periisse cum sæculo. Credo in spiritum sanctum. Ut in Patre et Filio, et Spiritu sancto unam credas et intelligas esse deitatem. Credo sanctam Ecclesiam. Ut confitearis Ecclesiam Christi sponsam in perpetua Christi societate mansuram. Credo remissionem peccatorum, carnis resurrectionem. Qui remissionem peccatorum, qui carnis resurrectionem non credit, aufert veniam sibi, ipse subtrahit vitam. Quod audistis et credidistis, quod confessi estis, cor habeat, memoria teneat, charta nesciat, scriptor ignoret,ne sacramentum fidei divulgetur in publicum, ne ad infidelem fidei derivetur arcanum. Deus qui vobis sacramentum fide et audirededit, et credere, ipse vos aeternam pervenire faciat ad salutem.