Latin
57.54 to 57.76
Peter Chrysologus, Sermones 57.54-76
Unproofread scanNot analysed yet
Audis sepultum,f ne mors putetur illusa. Hoc est divinae virtutis insigne, cum mors morte moritur, auctor mortis proprio mucrone truncatur, prædo capitur sua praeda,infernus vita dirumpitur deglutita. Tertia die resurrexit a murtuis. Tres dies sepulturæ suae tribus impendit Christushabitationibus profuturus, inferis, teirae, coelo; instauraturus quae in coelo sunt, et quae eunt reparaturus in terra, et quæ apud inferos redempturus,simul ut Trinitatis gratiam tridui sacramento datam panderethominibus ad salutem. Ascendit in cælos. Ascendit,non ut se referret in cælum, qui semper mansit in cælo, sed ut te perferret, quem taliter vinctum absolvit et subtraxit inferno. Intellige unde, ubi, homo, per Deum sis levatus, ut esses in cœlestibus stabilis, qui eras lubricus,acg semper nutabundusin terra. Sedet adexteram Patris. Sed suis Pater nil habet a sinistris. Confessio nostra uon diviniconcessusloca,sed virtutis assignat indicia: Deus loca nescit, Divinitas recipit nil sinistrum. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Esto vivos,mortuos quemadmodum poterit judicare? Sed illi vivunt, qui nobis mortui computantur. Ergo resurrecturos eos confitemini adjudicium, quos infidelitas existimat deperiisse; ut qui mortui fuerint, et qui reperientur vivi, pariter suorum reddant actuum vitaeque rationem. Credo in Spiriaum sanctum. Postquam susceptæ carnis confessus es sacramentum, oportet te deitatem spiritus confiteri, ut Trinitatis unitas aequa, Patris, Filii, sancti Spiritus per omnia,et in omnibus,virtutis integram fidei in nostracoufessione custodiat et teneat veritatem. Sanctam Ecclesiam catholicam. Quia neque a capite membra,neque sponsa separatur a sponso: sed tum taliconj unctione spiritus fit unus, fit omnia, et in omnibus Deus. Ergo ipse in Deum credit, qui in Deum sanctam Ecclesiam confitetur. Et remissionem peccatorum. lpsi sibidonat veniam,qui sibi peccata per Christum remitti posse confidit. Carnis resurrectionem.