Latin
57.77 to 57.84
Peter Chrysologus, Sermones 57.77-84
Unproofread scanNot analysed yet
Bene credis,si te per Deum credisresurgere ex morte posse, cui resurgunt semper elementa; sic tempus ex tempore, sic ex noctedies,sic de sepultura sua semina. Nec tu perire poteris, cum illa reviviscant: nec difficile est Deo facere de te sene quod tu facis semper ipse de semine. Vitam aeternam. Haec,fides,hoc sacramentum non est, i conimittendum chartis, non scribendum litteris, quia chartæ et litterae magis causa quamgratiam proloquuntur; ubi vero Dei gratia, donatio divina consistit,ad pactum fides. aititudo cordis sufficit ad secretum: ut hoc salutis symbolum, hoc vitae pactum, divinus arbiter noverit,testisfalsus ignoret. Signate vos. Ipse autem Dominus Deus noster sensus vestros corda vestra custodiat; et in his quæ præcepit vobis ipse vobis fautor assitat.