Latin
64.1 to 64.16
Peter Chrysologus, Sermones 64.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Singula scripturæ verba si libris singulis mandarentur,nec sic mysteria quæ in ipsis sunt audientibus perlucerent, et quid faciet subitus et brevissermo,qui in modum fulguris, priusquam illustret oculos, jam refugit. nec dat lucem videntibus, sed pavorem? Orate ergo, uti quia in sæculi obscuritate versamur, et in carne positi noctis tempus agimus, non diei,lucernam nobis verbi sui Christus accendat, qua prævia mysteriicoelestis ingrediamur obscura, et gradu lento perveniamus ad scientiae divinæ quantam possumus charitatem: sicutilli magi,quimentis suae oculos metientes, non audent splendori solis, aut divinae se committere claritati, sed nocte tenerum stellaelumen tenerioribusoculis assumentes,ad cubile Christi tenerrimum pervenerunt (Joan. XI). Sed jam, sicut promisimus, evangelicæ lectionis quod superest, exsequamur. Martha, inquit, ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi. Sic servus non fuit, non proximus,non amicus, certe qui aderatconsolator, ut mulier sola medias per turbas, per castrum totum extra civitatemet luctus tempore, venienti occurreret salvatori? Fratres, in his personis non causæ currunt, sed sacramenta signantur. Mulier currit pro morte,queecucurritad mortem; festinat ad veniam, quæ festinavit ad oulpam; ad redemptorem pium pervenit,seductor pessimus quam praevenit; resurrectionem quærit, quæ quaesivit ruinam; et ipsa quæ mortem viro attulit, ut vitam viro referat, hæc anhelat. Hinc est quod in loco Christus resti tit, exspectavit Christus,quod non intravit turbas,quod non contendit ad dom um,quod non ad sepulcrum divertit, quod non ad Lazarum propter quem venerat, festinavit; sed mulierem sustinet,mulierem remora' tur, mulierem primam suscepit,quam primam suasor infecit; a muliere perfidiam fugat,ad mulierem revocat fidem, ut quae fuit perditionis obsequium, salutis eadem sit ministra; et sit tandem per Deum viventium mater,quae per diabolum diu mater exstitit mortuorum. Et quia mulier fuerat mali caput, causam mortis agit,ut ante crimen diluat quam veniam largiatur,ante causam tollatquam sententiam solvat: et cavet ne vir mulierem, per quam semel deceptus est,participem refugeret ad vitam;