Latin
64.17 to 64.35
Peter Chrysologus, Sermones 64.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
ac ne multisc periisset mulier, si ante ad virum Christus Dominus pervenisset. Hinc est, fratres, quod per mulierem nascitur Christus; hinc est quod virum mulier semper ventris sui suscitat de sepulcro, ut doloribus revocet, quem depulit blandimentis, ut flendo reparet quem perdidit manducando. Denique ubi Martha confessa est Christo, et quidquid e fuit culpæ in persona mulieris pia confessione delevit, mittitur ad Mariam,quia sine Maria nec fugari mors poterat,nec vita poterat reparari. Veniat Maria, veniat materni nominis bajula, ut videathomo Christum virginalis uteri habitasse secretum, quatenus prodeant ab inferis mortui, mortui exeant de sepulcris Jesus, inquit, videns Mariam plorantem et Judœos qut cumea venerant plorantes, fremvit spiritu et turbavit selpsum, et dixit: Ubi posuistis illum? Responderunt Domine, veni et vide; et lacrymatus est Jesus. Plorat Maria, plorant Judæi, plorat et Christus; putasne simili compassione? Esto quod Maria soror fleret, quia nec fratrem retinere potuit, nec morti potuit obviare: quae licet esset f de resurrectione secura, destitutione tamen solatii praesentis, mora absentiæ tam longæ, tristitia diutinae separationis non potuit nondeflere; simul quiag tam trux,tam funesta. tam crudelisimago mortis, quam vis fidelem mentem non potuit non tangere, non movere. Flebant Judæi et conditionis suæ memores,et futurae vitæ des peratione possessi. Mors cum satis viventibus sit amara, satis turbat ipso exitu-plus conturbatexemplo:mortuum quotiens quis viderit, totiens se morti ej ulat destinatum, Sic de morte non potest non dolere mortalis. Quid horum Christus? et sinihil horum, quareflebat? certe ipse qui dixerat,Lazarus mortuus est, et gaudeo, de quo gaudet mortuo, ipsum cum resuscitat tunc lamentatur; qui cum amittit non flet, cum recipit tunc deplorat; tunc fundit mortales lacrymas, vitæ spiritum cum refundit. Fratres, habet hoc natura corporis humani, ut producat lacrymas vis gaudii, vis mœroris.