Latin
64.36 to 64.53
Peter Chrysologus, Sermones 64.36-53
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiens einm viscera, autlae. titiæ, aut tristitiæ nimio arctantur impulsu, oculi in lacrymas mox erumpunt. Hinc est quod Christus nondoloresmortis, a sedillius lætitiæ recordationelacrymavit, qui voce sua, voce una, omnes est mortuos perpetuam suscitaturus ad vitam. Fremit spiritu,et tota se viscerum commotione conturbat, quia adhuc solum Lazarum, et nonjam omnes mortuos suscitabat. Quis ergo ex humana infirmitate existimet hic flevisse Christum,cum cœlestis pater luxuriosum filium non quandiu at, sed quando recipit tunc deplorat (Luc. xv)? Christus recipiens flevit Lazarum, non amittens, denique non quando plorantes videt, tunc plorat Christus; sed quando interrogat, et in respondentibus videt fidci nil manere. dixerat: Ubi posuistis eum? At illi responderunt, Domine, veni et vide. Putaverunt eum nescire ubi positus esset in terra, qui sciebat ubi illum tartara dira retinerent. Ille sic interrogans exigebat fidem, scientiam porrigebat utastantes scirentquod mors,quod sepulcrum,quod corruptio, quod putredo; quod fetor non c ex conditione Dei, sed ex delicto hominis hominibus accessisset. Nam cum dicit, Ubi posuistis eum, mulieres increpat, mulieres arguit, hoc est: Quem ego posui in paradiso, in regione vitae, ecce vos ubi posuistis eum. Sed et Judæi ad ignorantiam requirentis respondebant. Domine,veni et vide. Quid? illum jubere morti? quid? j ubere illum inferis erederent,qui credebant eum quod erat in oculis non videre, qui de lacrymis ejus taliter disputabant? Qui potuit aperire cæci oculos quomodo facere non potuit, ut hic non moreretur 9 Potuit facere ut non moreretur, sed mori permisit is qui mortuum ad suam gloriam voluit suscitare: permisit ad inferna descendere, ut appareret Deus ab inferis hominem cum reducit. Sed, Judaei, apparent corda vestra obstructiora inferis, viscera vestra duriora mortuis, oculi vestri tetriores sepulcris, cum vox quae patefecit tartara vestra non patefecit arcana, cum jussio quæ exsuscitat mortuum mentes vestras non suscitat, cum lex quae illustrat sepulcrum vestram non illuminet caecitatem.