Latin
70.1 to 70.20
Peter Chrysologus, Sermones 70.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia quæ divinitus dicta factaque referuntur, sunt miraculo, sunt stupori, sunt pavenda mortalibus, ipsis etiam coelestibus sunt tremenda: sed nihil tam stupet coelum,pavet terra,expavescit universa creatura, quam quod vos estis hodie, nobis dicentibus, audituri. Servus Dominum patrem vocare audet, judicem suum reus nuncupat genitorem, conditio terrena sua se voce Dei adoptat in filium: qui terrena perdidit, aestimat se divinitatis haeredem. Sed audemus. quia præsumptio dicentis non est,ubi auctoritas est j ubentis; ipse enim nos hodie dicere sic voluit qui nos docuit sie orare. Et quid mirum si homines Uei consecravit in filios, quando sehominis dedit et aptavit in filium? Carnis tunc naturam transtulitin divinam, deitatem quando humanam detulit ad naturam: tunc hominem sibi In cælestibus praestitit cohæredem, quando se participem reddidit terrenorum. Aut homini negare quid amoris potuit,quid m uneris, qui totum quod erat hominis,etiam peccatum, a sus cepit et mortem? Aut quomodo hominem in suis prosperis sociumnonhabebit,qul in adversis hominis se fecit esse consortem? Homo, redi ad Ueum, sic amatus a Deo; et ad illius gloriam da totum te, qui se totum propterte b ad suam deduxitinjuriam; et voca patrem fidens, quem tanto amore tuum probas,sentis,intelligis esse genitorem. Paternoster. Quod nondum natus patrem vocat, nemo miretur: Deo nata sunt nascitura, futura facta sunt Deo. Quæ futura sunt, inquit, jam fuerunt (Eccl. III). Hinc est quod in utero suum Joannes sentit auctorem. (Luc, I); et extat nunlius matri, qui erat suae nescius vitae. Hinc est quod Jacob ante legitur beliare quam nasci, ante triumphare quam vivere (Gen. xiv). Hinc est quod jam sunt Deo qui sibi adhue non sunt, qui electi sunt ante constitutionem mundi. Qui es in cælis.