Latin
70.21 to 70.45
Peter Chrysologus, Sermones 70.21-45
Unproofread scanNot analysed yet
Non quod ille non sit in terra, sed ut tu per hoc germen esse noveris te cœleste: etsi te Dei Filum esse fateris, vive quasi Dei Filius, ut actu, vita, virtutibus tanto possisrespondere genitori. Sanctificetur nomen tuum. Quia a Christo vocatus es Christianus, petis ut prærogativa tanti nominis sanctiticetur in te; quia nomen Dei quod per se et sibi sanctum est, aut sanctificatur in nobis nostro actu, aut nostro actu blasphematurin gentibus. Veniatregnum tuum. Ipse dicit: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII): si intra nos est, veniat ut quid oramus? Est in fide, est in spe, est in exspectatione, sed ut in re veniat, jam precamur. Veniat autem nobis,non illi qui semper conregnat Patri suo, semper regnat in Patre; sed veniat nobis. Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matt. XXV). Dicimus, Veniat regnum tuum. Ut sic Deus regnet innobis, quatenus in nobis desinat mors regnare, desinat regnare pecoatum. Hegnavit,inquit,morsab Adam usque ad Moysen (Rom. V). Et alibi; Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Nunc in terra multa fiunt pro diaboli voluntate, pro sæculi nequitia, pro desiderio carnis; in coelo vero fit nihil præter Domini voluntatem. Petimus ergo, ut interempto diabolo, ut novo saeculo, ut mutato corpore, ut destructo mortis imperio,ut abolita dominatione peccati, in coelo et in terra,in Deo et hominibus, una Dei sit, eademque voluntas. Panem nostrum quotidianum da nobis kodie. Post regnum coeleste, terrenum panem petere non jubemur, prohibente ipso cum dicit: Nolite solliciti esse animæ vestrae quid manducetis aut quid bibatis (Matth. vi). Sed quia ipse est panis qui de cœlo descendit (Joan.