Latin
73 to 82
Peter Chrysologus, Sermones 73-82
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo hiccommunileraccipiat sanctum,sed illa singulari tate qua clamatur in cælestibus: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI). Mittitur autem Mariaad Elisabeth, virgo ad sterilem, infans ad anum, ut certamine pio sumant ambae, percipiant pariter, altera de novitate fidem,altera de necessitate virtutem. His auditis, respondit Maria: Ecce ancilla Domini,fiat mihi secundum verbum tuum. Quæ vocatur ab angelo domina, ipsa se cognoscit et confitetur ancillam. Quia devotus animus i infulis beneficiorum orescit ad obsequium: augetur ad gratiam, non ad arrogantiam prosilit,non ad superhiam pertumesci t. Fiat mihi secundum verbum tuum. j Quæ oredit verbo, merito concipit Verbum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. i); et ad totam rem pervenit, quæ secretum It fidei consentit auditu. Quantum peccat haereticus, qui post causam non credit, cum tantum hanc credidisse conspicit ante causam.