Latin
77.18 to 77.40
Peter Chrysologus, Sermones 77.18-40
Unproofread scanNot analysed yet
quod Judaicæ observationis inertia a virtute salutari reddebat extraneum,dicente Domino: Non licet sabbatis œgris curam, afflictis opem, cæsis visum, vitam mortuis condonare (Luc. VI)? et interpretando taliter a Deo diem sabbati sanctae legis studiis deputatum, misere tantum ventris addixerat servituti. Vespera sabbatiquce lucescit in primasabbati, venit Maria Magdalena, et altera Maria. U Una venit nomine, quae nunc alia legitur indiversa persona. Venit Maria et aLia Maria. e Quo et uuamiu duabus nominis unitas figuraret, et mutatam feminamdiversitaspanderetpersonarum. Venit enim,non venerunt, et cum dici alia, iu utraq ue eamdem mystico designat affatu,ut aliam venisse ante fidem, aliam post fidem redituram esse monstraret. Venit mulier, sed redit Maria; venit quae intulit mortem, redit quae genuit vitam; venitAdamquae deduxit ad inferos, redit quæ ab inferis Christum recepit. Venit Maria et alia Maria. Quare? Videresepulcrum,et non Christum quaerere: tantum videre sepulcrum, reatus sui utulum, facinoris s ut triste document um,s uae cum diabolo praesumptionis, sui quæstus ferale commercium, ut inde recuperaret fidem, unde perpetuum suae prævaricationis sustinebat op probrium. Et ecce terræmotus factusest magnus. Si sic terra tremuit cum suorum Dominus resurgit ad veniam; quemadmodum contremiscet, cum noxiorum consurget ad poeaam,dicente propheta: Terra tremuit, et quievit, cum resurgeretin judicium Deus (Psal. LXXV)? Et quae conservi, hoc est angeli, præsentiam sustinere non valult, quemadmodum Deum judicem sustinebit? Ecce iisdem lineis, quibus perierat salus humana, reparatur. Prima ad pertidiam mulier, prima procuratur ad fidem; prima currit ad interemptorem mortis,quae prima cucurrerat ad mortis auctorem: prima audit ab angelo,quae prima cum diabolo fuerat collocuta. Angelus Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum. Non ut conferret resurrectionem tali operatione, sed ut proderet,dicente Domino: Potestatem habeo ponendianimam meam,et potestatem habeo iterumsumendi eam (Joan.