Latin
77.41 to 77.62
Peter Chrysologus, Sermones 77.41-62
Unproofread scanNot analysed yet
x). Nobis clausa aperit, nobis occulta reserat, nec auctorem suum, qui jam non erat in sepulcro,educitad lucem; sed conservos suos, qui positi eran t in dubitationis obscuro,ad fidem resurrectionisadducit; ipso attestante, cum dicit: Non esl hicsurrexit: RevoLvit lapidem, et sedebat super eum. Quarenon volvit,sed revolvit? Utquem perfidia Pharisaeorum, ad offensam voluerat et scandalum, angelus ad fidem revol veretet salutem,dicente propheta: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali (Isai. VIII, XXVIII; Rom. IV). Revoltitur ergo lapis,ut evolveret mortem, qui vitam clauserat advolutus, dicente Scriptura: Videbitis vitam vestram pendentem coram oculis vestris,et non credetis (Deut. XXVIII). Et sedebat super eum, Non lassitudinem recreans,sed sacri et vitalis sepulcri se esse praesidem sic demoustrans; et destructam esse mortem cœlestis minister officii,tali sessionis suae declarabatindicio: et esse Deum qui passus est, Deum qui intra nostri corporis est receptusangustias,Deum quem habitu superno sic residens testabatur assertor. Et quid plura,fratres? sedet, quia ab illo tam venerabili sepulcronumquamangelus recedit. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes,et facti sunt sicut mortui. Quos prosternit terror noxios, ad conscios mox recurrit. Sic,sic innocui cum resurgent,terror et mors injustos et impios possidebit. Erat autem aspectus ejus,sicut fulgur et vestimenta ejus sicut nix. Quid facit vestis,ubi nullaestnuditas? quidindumentum ubi tegendi necessitas non habetur? Sed angelus,fratres, nostrum habitum, nostram formam. nostram similitudinem,in resurrectione taliter præfigurat, ubi homo ipsa corporis sui claritate restituitur, dicente Domino: Tunc justifulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII). Respondens autem angelus,dixit mulieribus: Nolite timere vos,scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quœritis. Adhuc crucifixum et mortuum requirebant,quarum fidem sæva passionis procella turbaverat, et tentationis eas ita pondusincurvaverat,ut coeli Dominum adhucquaererentin sepulcro. Non est hic.