Latin
81.18 to 81.35
Peter Chrysologus, Sermones 81.18-35
Unproofread scanNot analysed yet
Nolite timere, Petre, quod negaveris, quod fugeris tu, Joannes, quod deseruistis omnes, quod infidelibusde me totis cogitationibusjudicatis,quod adhuc non creditis, me videntes (Matth. XXVI; Marc. xiv). Nolitetimere, ego sum. Qui vos per gratiamvocavi, elegi per veniam, pietate sustinui, charitate portavi, et modo vos sola bonitate suscipio, quia culpas videre nescitPatercum Filium recipit, suos affectio cum resumit. Conturbati, inquit, et conterriti existimabant se spiritum videre. Q uare? quia clausis ostiis intraverat Dominus. Discipuli ergo consternati moeroris somno, dabant Christo non quod potest divina virtus, sed quod natura recipit humana. Putabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Namque spiritu hominis in utero septa transit, penetrat muros, utclauso corpore intret corpus inclusium:sicanima quando dat vitae finem,a corporis dulci contubernio cum recedit,domorum claustris, mundanis obstaculis non tenetur:substantia cælestis terrenis ergastulis nescit includi, juxta illud: Spiritus nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. 111). Discipuli ergo post resurrectionem clausis ostiis Domino ingresso reportasse eum soliditatem corporis non credebant, in imaginem carnis solam rediisse animam suspicantes, utdormientibus solent corporeae imagines apparere. Existimabant se, inquit, spiritum,videre. Ergo,sicut diximus,in discipulis non sedabantur cogitationum bella,sed magis magisque cogitationum bella crescebant, et tumultus mentium ipsis etiam visionibus augebatur; et underesurrectionis asserebatur fides, inde totius cunctationis scrupulus nascebatur. Quod venerat,erat res; quod clausis ostiis intraverat,fides, non erat: non erat fides,sed virtus erat; humanum non erat, sed homo erat, ut esset verum corpus in deitatis potentia, a non inanis carnis species in resurrection is inj uriam. Ergo ad com primendos ex hoc nascentes conflictus cogitationum,respondit Christus: Quid turbati estis? et cogitationes ascendunt in corda cestra? Bene ascendunt, non desceodunt: quia depressæ carnis pondere cogitationes humanae ad altum Dei mysterium conantur ascendere,et conatibus in ipsis franguntur,ruunt,deponuntur ad terram,nisi ille juverit, qui donat homini cogitare divina.