Latin
81.36 to 81.53
Peter Chrysologus, Sermones 81.36-53
Unproofread scanNot analysed yet
Quid turbati estis? et cogitationes ascendunt in corda vestra? Yidetemanus meas et pedes. Videte, hoc est dicere, Vigilate. Quare? Quia non est somnium quod videtis. Videte manus meas et pedes. Quia gravatis oculis caput adhuc respicere non potestis; videte carnis vulnera,quia Dei opera non videtis,considerate inimicorum titulos,quia Dei adhuc non considerastis insignia, palpate, ut vel manus fidem faciat,quiavidens oculus, sic caecatur: oculus non videt, videat tactus; digiti vestri intrent vestigia clavorum, manus vestra alla vulneris exquirant, aperite manuum foramina,sulcate latus, renovate vulnera, quia negare non possum discipulis ad fidem,quod inimicis in poenam saevientibus non negavi; palpate, palpate,et usque ad ossa inquisitores ardui pervenite,ut vel ossa carnis astruantveritatem,et me esse ipsum vel vulnera servata testentur. Rogoquareme resurrexisse non creditis, qui innumeros mortuos sub vestris oculis suscitavi? Nisi forte virtus quae aliis adfuit, mihi defuit, juxta illam vocem quae mihi pendenti insultavit d in cruce, dicens: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest:si rex Israel est, descendat de cruce,et credemus ei (Matth. XXV II). Et quid est majus, excussis clavis descendere de cruce, aut ab inferis calcata morte conscendere, Ecce et meipsum salvum feci,etruptis inferni vinculis ad superna conscendi, et tamen neque apud vos fidem meae deitatis inveni. Aut forte triduana mors abnegat fidem credendi? Nonne quatriduanum Lazarumjam fetentem vobis coram vocavit ab inferis vox mea, meajussio revocavit ad vitam (Joan. XI)? Et si servusquatriduanus surgit,cur triduanus Dominus non resurget? Ad huc autem illis non credentibus præ gaudio et mirantibus. e Votiva gaudia et cum data fuerint, vix creduntur; optata cum perveniant, dant stuporem: hinc est quod apostoli resurrectionem Christi celeriorem quam speraverant admirantur; et quod credunt tardius,non est perfidiae,sed amoris, scrutantes enim taliter fidem non abnegant, sed requirunt;