Latin
82.1 to 82.16
Peter Chrysologus, Sermones 82.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam Matthaeussanctusjam nobis quae de resurrectione Domini cognoveratsalutariter indicavit, hodie quid etiam beatus referat Marcus audiamus. Et cum transisset, inquit, sabbatum, Maria Magdalena, et Maria Jacobi et f Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerentJesum(Marc. XVI). Mulieres hoc loco feminea devotione discurrunt, quæ non ut viventifidem,sed ut mortuo unguenta deleruntad sepulcrum, et ut sepulto parant mœroris obsequia,non ut resurgenti divinorum gaudia triumphorum. Mortem Christus,utmors moreretur,accepit; Christusdumocciditur, illud quod omnes occidebat occidit. sepulcrum, Christus infernum patefacturusintravit. Soluta ergo lege tartari,et inferni carcere destructo,et ipso mortis imperio peremptojam Christus non est ungendus ut mortuus,sedadorandus ut victor. Mulieres pernoctant, vigilant, iasomaes agunt,obscura penetrant erumpentis auroræ: unde etiam lucem dubiam non minus cordis videntur sustinere quam corporis. Et valde mane, inquit, una sabbatorum, veniunt ad monumentum orto jam sole. Si valde mane,quomodo orto jam sole? Sic nescit evangelista quid dicat? Evangelistaquiddicatscit,sedquid audiat, qui non didicerit nescit, non est erroris ista relatio, veritatis est: neclapsum patitur sermonis humani, sed rei gestæ coelitusaperit veritatem. Dixerat: Ab horasexto,usque ad horam nonan tenebræ factæ sunt (Marc. XV); ergo a sol qui præter horam ut Domino compateretur abscesserat, claritate cum resurgeret Dominus ante tempus occurrit: et qui ut suo commoreretur auctori,ipsam meridianam suam mortificaverat claritatem, ut consurgeret auctori suo, evictis tenebris, antelucanus erupit. Valde mane. Quia tunc sol ut mane faceret manica vit; et qui ante noctem fugerat, nunc ipse noctem prævenit fugaturus, ut reddat luci nos horas quas terrur Dominicæ passionis in vaserat. Dicebant, inquit, ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Ab ostio monumenti, an cordis? a sepulcro, an ab oculis? Mulieres,obseratum est pectus,oculi sunt clausi: et ideo patefacti sepulcri gloriam non videtis,oleum non corpori Dominico, sed lucernæ cordis vestri, si videre desideratis, infundite, ut luce fidei pateat quod clauditur incredulitatis obscuro.