Latin
81.54 to 81.58
Peter Chrysologus, Sermones 81.54-58
Unproofread scanNot analysed yet
et dum intendunt altius,verum esse quod intuentur exoptant. Fratres, discipulos ad ista tardos, stupidos ad tanta,non perfidiae timor,sed causae præstitit magnitudo; visa non videre,nescirescita, credita non credere,non incred ulitas facit, sed miraculum singulare. Fratres,ad virtutes natura est nimis infans,quae nisi per Deum creverit,capere matura non potest,non valet perfecta sentire. Deus ergo quod per nos non possumus,ipse nos capere per se,et sentire concedat.