Latin
97.19 to 97.34
Peter Chrysologus, Sermones 97.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est quod auditum sui domini praevenerunt,ne securi de innocentia, reatum de silentio sustinerent: cum vocatur innocens adreatum, dum purgari æstuat, urget et stimulat cognitorem. Cum autem crevisset herba et fructurn fecisset, tunc, inquit, apparuerunt et zizania. Quod latet in herba, manifestatur in spica; et quod celatur in germine, aperitur in fructu: sic quos credentes putamus pares, fide dispares invenimus, sic judicii proditmessis quod Ecclesiae germen occultat. Juxta illud dictum Dominicum: Exfructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII). Flores multi, multitudinem fructuum pollicentur, sed examinati ventorum flabris, ad fructum paucissimi perseverant: sic credentes in Christo multi Ecclesiae videntur in pace: ubi autem persecutionis procella perflaverit, pauci martyrii reperiuntur in fructu. Sed c Euphemia sancta plus solvit in fructu quam promisit in flore; quae,manente virginitatis flore, Coplosum martyrii pervenit ad fr. uctum. Accesserunt inquit,servi patris familias, dicentes ei. Accesserunt, fratres, mente non corpore; non loco, sed fide; dixerunt non clamore vocis, sed cordis tacito cum dolore: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Seminasti, non seminavimus: a nos quod perfecte facimus, tibi semper nostro assignamur auctori,et tu in iis quae nobis faciendapraecipis,ipse operator assistis. Ergo si nos operis tuis facis esse pro tua dignatione consortes, non nobis solis quod zizania nascuntur ascribas. Domine,aut tecum nos munit innocentia, aut nobiscum te reatus attingit; nos nostro operi non potuimus invidere, magnis sudoribus offensam non potuimus comparare; tu quod vis, unde vis, quando vis, habes,nos præter tuam gratiam nil habemus,per quam stamus, vivimus, novemur et sumus (Act. XVII), et sine quajacemus, deficimus et perimus. Ergo nos haec nobis sic laboravimus, ut perirent? Sed quis hoc fecerit,qui solus non dormis, nobisdormientibus,tu vidisti;